Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[43]
accedit1 ut
eo facilius animus evadat ex hoc aëre, quem saepe
iam appello, eumque perrumpat, quod nihil est animo
velocius, nulla est celeritas quae possit cum animi
celeritate contendere. qui si permanet incorruptus suique similis, necesse est ita feratur, ut penetret et dividat omne caelum hoc, in quo nubes imbres ventique
coguntur,2 quod et umidum34 et caliginosum est propter
exhalationes5 terrae.
Quam regionem cum superavit animus naturamque
sui similem contigit et adgnovit,6 iunctis7 ex anima tenui
et ex ardore solis temperato ignibus insistit8 et finem
altius se ecferendi9 facit. cum enim sui similem et levitatem et calorem adeptus est,10 tamquam paribus
examinatus ponderibus nullam in partem movetur, eaque ei demum naturalis est sedes, cum ad sui simile
penetravit; in quo nulla re egens aletur et sustentabitur isdem rebus, quibus astra sustentantur11 et aluntur. [p. 240]
Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad
omnis fere cupiditates eoque magis incendi, quod is
aemulemur, qui ea habeant quae nos habere cupiamus, profecto beati erimus, cum corporibus relictis et
cupiditatum et aemulationum erimus expertes;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.